- ANCHIALUS
- I.ANCHIALUSAstrologus, cuius meminit. Cicer. l. Divinat.II.ANCHIALUSIudaeorum Deus, ut quidam colligunt ex loco Martialis l. 11. epigr. 95.Ecce negas, iurasque mihi per templa Tonantis,Non credo: iura verpe per Anchialum.Salmas. l. de linguâ Hellemisticâ, legit Gap desc: Hebrew et interpretatur, per cum qui vivit in aeternum. Verum illud non est Hebraeum, prima enim litera abundat, duaeque insuper voces sunt Gap desc: Hebrew, uti est apud Damelem, c. 11. Er sic iam olim Scaliger legebat hunc Martialis locum. Sed profecto nihil minus, quam Hebraice,doctus fuit Martialis. Optimus codex Thuanaeus, iam ante octingentos annos exaratus, qui excerpta continet Martialis epigrammata, legit hôc loco Ancharium. Omnino itaque legendum:---- Iura verpe per Ancharium,Ancharius vero vel ancarius est Asinus. Unice autem confirmat hanc coniecturam versiculus ille Petronii in Fragm. Carmin. ex quo liquet, Iudaeos olim male audiisse, quod crederentur per Asinum iurare:Iudaeus licet et porcinum numen aderet,Et cilli summas aductet ausiculas.Cillus autem est asinus, hinc hemicillus, ἡμίονος et cillanus; agaso Ciceroni. Male autem caeli vuglo legitur. Gentiles enim finxeruht, asini ductu repertam aquam in eremo; Et hinc fabula illa fluxit, Iudaeos asinum coluisse. Tacit. l. 5. Hist. c. 3. Iamque hand procul exitio, totis campis procubuerant: cum grex asinorum agrestium, e pastu in rupem nemore opacam concessit. Secutus Moses consectara herbidi soli, langas quarum venas aperit. Plut. l. 4. Sympos. Τιμῶσι τὸν ὄνον ἀναφαίνοντα πηγὴν ἀυτοῖς ὕδατος. Sed a Graeculorum impudentiâ in Christianos etiam derivata est haec calumnia, quorum Deum, non ranrum Sileni, uti Mosem sed Satyri instar finxerunt, uti videre est apud Tertullianum, cum hac inscriptione; DEUS CHRISTIANORUM ONOCHOIRITES. Ita enim legendus locus ille, qui omnes hactenus exercuit eruditos. Ο᾿νοχοιρίτης enim fingebatur, tamquam ex asino et porco compositum monstrum. Epiphanius, de Gnosticis: Φατὶ δὲ τὸν Σαβαὼθ οἱ μεν` ὄνου μορφὴν ἔχειν, εἱ δὲ χόιρου. Hînc Asinarii dicti Christiani. If. Voll. in Annotat. ad Melam p. 48. Vide et Ancarius.III.ANCHIALUSMentis filius (imo potius pater) vir bellicosus. Homer. Od. 1. v. 180.Μέντης Ἀγχιάλοιο δαΐφρονος ἔνχομαι εἶναιὙιὸς, ἀτὰρ Ταφίοισι φιληρέτμοισιν ἀνάςςω.IV.ANCHIALUSPhaeacensis. Homer. Od. 8 v. 112.V.ANCHIALUSurbs Thraciae sita intimô sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulô finit, non procul a magna Apollonia. Anchialo ac Achelo hodie Graecis, teste Sophianô. Kenkis vero Turcis, ut ait Leunclavius. Ovid. l. i. Trist. Eleg.11. v. 35.---- Et ab his per Apollinis urbemAlta per Anchiali moenia findat iter.longitud. 54. 45. latitud. 44. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.